monumenta.ch > Plinius > sectio 159

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 159
{XLIV} In Siphnos lapis est, qui cavatur tornaturque in vasa vel coquendis cibis utilia vel ad esculentorum usus, quod et in Comensi Italiae lapide viridi accidere scimus, sed in Siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit durescitque natura mollissimus. tanta qualitatum differentia est, nam mollitiae trans Alpis praecipua sunt exempla. in Belgica provincia candidum lapidem serra, qua lignum, faciliusque etiam secant tantum ad tegularum et imbricum vicem vel, si libeat, quae vocant pavonacea tegendi genera.